1 | [ARGUMENTUM.---Graviter queritur a rege Siciliae adolescentulo ad Ecclesiae Agrigentinae episcopatum evectum hominem prorsus inidoneum: simulque ostendit capellani, ad quem scribit, officio incumbere, de hoc lapsu regem non semel tantum, sed etiam secundo et tertio serio commonefacere.] Diu est quod rumor insonuit et publice iam crebrescit, bnf14764.9 quod dominus tuus rex Siciliae [Malo certe animo in regem Francorum epistolam hanc detorsit audaculus aliquis, ut docte adnotavit Busaeus. Etenim editi omnes et maxima pars mss. codicum legunt rex Siciliae, vel rex Siculus, ut Sorb. 1 et 2; Vict. 1 et 2; For., Ful., Vall., Hard., etc., sicut et Vaticanum exemplar ms. et alia apud eumdem Busaeum. Sane quidam, ut Laun. et Maz. 1 habent: «Rex Francorum,» etc. «cum comite Claromontensi in ruinam Bituricensis Ecclesiae coniuravit.» Sed inepte et ignoranter primi istius amanuensis errorem secutos esse manifestissimum est. Quomodo enim regi Francorum haec convenirent, ubi ait, regem adolescentem ignobilium consilia proditoria praetulisse Domino Salernitano et comiti Avellini avunculis suis? An Ludovico VII, regi Francorum, qui iam senex, nec Salernitanum archiepiscopum nec comitem Avellini noverat? Haec autem omnia de Guillelmo II, Siciliae rege, dici huius temporis historici loquuntur. Sed rem clarius exponit auctor Siculus abbas Rocchus Pyrrhus, qui res patriae suae accurate descripsit. Ait enim in notit. Ecclesiae Agrigentinae Gentilem Agrigentinum episcopum, cum adversus Richardum electum Syracusanum, qui archiepiscopatum Panormitanum quem ipse ambiebat, multos sollicitasset curiales, Stephano Perticensi, regis consanguineo, in archiepiscopum electo, ipsum Gentilem cum pluribus aulicis in vincula coniectum. Eo tempore Guillelmum regem in Ecclesiam Agrigentinam intrudendum fratrem comitis Loricelli regis consobrini maxime curavisse. Verum paulo post cum Stephanus dignitati renuntiasset Siciliaeque valedixisset, rebus compositis Gentilem e carcere eductum, pristinaeque dignitati restitutum, cum pluribus aliis inter regios familiares et curiae consulares institutum fuisse. Porro notandum est eumdem Rocchum Pyrrhum errasse, ubi ait epistolam hanc scriptam Richardo Syracusano electo, cum in omnibus tam editis quam mss. exemplaribus huius epistolae titulus sit G. capellano.] salutis suae, et paternae traditionis oblitus, cum comite Lorocelli [Robertum regis Guillelmi II consanguineum, de quo sic Fazellus: «Erant eo tempore inter proceres Robertus, comes Loricelli, regis consobrinus,» etc. Hunc opinor esse quem inter comestabulos Siciliae nominat Rocchus Pyrrhus hoc modo: «Comes Loricelli nepos regis Rogerii aut Guillelmi II ex Beltrano.»] in ruinam et desolationem Agrigentinae Ecclesiae coniuravit. Intendit episcopare fratrem comitis, et ipsum reclamante capitulo violenter intrudit. |
2 | Tu vero cum scias eum statuam esse, et truncum inutilem, miror quod non ascendis ex adverso, et te pro domo Israel non oppobnf2607.6 vnis [Ezech. |
3 | Zelus domus tuae, Deus, comedit me [Psal. |
4 | Filius Ecclesiae quare se erigit contra matrem? cur abiecit consilium pietatis, et abiit in concilio hab707.12 v impiorum? [Psal. |
5 | Vae terrae, cuius rex puer est [Eccle. |
6 | Saul quoque die illa, qua olei lenticula a Samuele perfusus est [Reg. 10.], mutatus est in virum alium, et insiliente in eum Spiritu Domini, cum accessisset ad cuneum prophetarum, cum eis prophetare incepit. Caiphas, qui in illo consistorio, ubi de morte Domini agebatur, sententiam protulit, dicens: Expedit quod unus moriatur pro populo, sicut ait Evangelista [Ioan. |
7 | Verum nec virtus unctionis, nec religiosorum crebra exhortatio, nec Dei timor, nec Ecclesiae reverentia, nec suae famae dispendium, nec exemplum paternae mansuetudinis [Quid per paternam illam mansuetudinem intelligat Petrus noster non video. Etenim nullus est historicorum huius temporis, qui pravos mores Guillelmi I regis Siciliae patris istius Guillelmi non detestetur; et eum idcirco Malum appellatum fuisse, filium vero Bonum asserat. Sic enim post Falcandum scriptorem coaetaneum Fazellus de eo loquitur: «Guillelmus I fuit ingenio solerti, et militia strenuus; cupiditate vero et avaritia simul et credulitate nulli secundus.» Rocchus Pyrrhus in Chronologia regum Siciliae, ubi de eo agit: «Cui cognomen Mali dederunt mores.» Nisi forte dicamus rebus in regno post mortem ipsius turbatis eum a subditis suis, qui vitiorum eius, ut saepe solet, obliti fuerant, desideratum esse, ut testatur ipsemet Fazellus.] a sua pertinacia hunc refletunt. Duorum mihi nomina expressisti, qui familiares et domestici eius sunt, quorum amicitias, licet ignobiles sint mente et genere, gratantissime acceptavit; hi ipsum in hanc temeritatem excitant et incendunt. |
8 | Sed certe inimici hominis domestici eius [Mich. |
9 | Sed populi peccatis exigentibus, elongavit a se amicos et proximos, incedensque per viam Roboam consilium venerandae maturitatis abiecit [III Reg. |
10 | Et quia ille miserabilis adolescens in thesauros Ecclesiae consilio malignorum manus rapaces iniecit, vereor ne in eum Dominus excandescat, et eveniat quod dicit Iob: Thesauros, inquit, quos devoravit impius, evomet, et de ventre e us extrahet illos Deus. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur [Iob. |
11 | Times hominem, nec te zelus Domini aut Ecclesiae tangit afflictio. Porro testimonio Iob: Qui timet pruinam, veniet super eum nix [Iob. |
12 | Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quia digni habebantur pro Christi nomine contumeliam pati [Act. |
13 | Vide ne alios imiteris, qui lac et lanam quaerunt in ovibus, non salutem. Periculosum est tibi, si in tonsoris officium convertas ministerium pastorale. Tondet Absalon oves suas et fratrem suum interficit [II Reg. |
14 | Indubitanter quidem scio, quod si orasses instantius, perorasses, et ab hac inhumana tyrannide hominem avertisses. Diffusa est enim gratia in labiis tuis [Psal. |
15 | Ipse est, qui tibi opportune astaret, si importune et bnf2607.7 r frequenter instares. |
16 | Habet tuarum continentia litterarum, quod ipsum primo blande et amicabiliter convenisti: ipse autem respondit, se non esse in culpa, sed comitem Lorocelli; cum vero eumdem iterum convenisses, te, sicut asseris, reputavit insanum: ideo ori tuo imposuisti silentium, proprioque ipsum arbitrio dimisisti. Quod primo usus es blanditiis, prudentiae ascribo; non enim litibus exasperandi sunt bnf14764.10 principes, sed temperatius corrigendi, sicut Paulus apostolus ad Timotheum scribens: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed ad omnes mansuetum esse, et patientem, corripientem cum modestia eos, qui resistunt veritati [II Tim. |
17 | Goliath in tertio lapide prostratus est [I Reg. |
18 | Graviter offenditur Deus, cum quis propriam malitiam dissimulando, eam ministerio prosequitur alieno, scriptum est enim, manus in manu non erit innocens malus [Prov. |
19 | Scio quid Dominus tuus somniet, quid affectet in hac erectione sui Dagon, in hac intrusione tyrannica. Utinam maturius saperet et intelligeret, utinam prudentius inter spiritualia et mundana discerneret; peremptorium enim est in principe, vel auram odorare munerum, vel favorem quaerere personarum! Teste siquidem propheta: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus [Psal. |
20 | Manus enim suas excussit ab omni munere; nec in praelatis Ecclesiae promovendis ipsum unquam reflectere potuit, vel muneris oblatio, vel gratia personalis: ideo magnificavit eum Dominus in conspectu regum [Eccli. |